- TOSORTHRUS
- TOSORTHRUSMemphitarum post Menem in Aegypto Rex I. Aesculapius dictus, ob Medicinae peritiam, construxit in Memphi, a patre Mene condita, regiam; invenit sectorum lapidum structuram; et de Anatomia libros conscripsit: quae omnia huic potius, quam fratri eius Athoti I. Thebanorum et Tinitarum Regi, cui ista a Manethone tribuuntur, conveniunt. Certe apud Sanchuniathonem Aesculapius Mercurii (h. e. Athotis) frater et Iovis (h. e. Menis) filius dicitur, referente Eusebiô, Praepar. Sed nec Tosorthro convenit, γραφῆς ἐπιμέλεια, quam illi Syncellus tribuit, cum literae a Mercurio sint inventae: operam tamen literas insculpendo dedit. Ibid. quod de cura eius secundaria operaque ex praecepto Mercurii navata, intelligendum: stelarum enim exarandarum curam, una cum VII. Cabiris, et ipse gerebat. Fuit autem hic Aesculapius Memphites inter primos hominum, qui opintone humanâ Pii sunt facti, Clem. l. 1. Strom. fuitque deinceps urbs Memphis praesentiâ Numinis Aesculapii clara, Amm. Marcellin. l. 22. qua de re vide pluribus Ioh. Marshamum, Canone Chron. Sec. 1. ubi Graecorum de Medicinae origine et Aesculapiis tribus eorum, hallucinationes erudite examinat. Sic duo primorum temporum utilissima inventa, Medicina atque Architectura, sub hoc Rege, occurrunt. Quod enim tentoriorum Chami, Psal. 78. vers. 51. mentio, de peregrinantibus Patribus id intelligendum, postquam vero illi sedes in Aegypto fixerunt, construxerunt domicilia, et politias totius Orbis vetustissimas, constituerunt; paulatim accessit magnificentia. Menes itaque Urbem condidit, Tosorthros successor eius Regiam, neque multo post surrexêre Pyramides, cum mundo mansurae: in tantum crevit inventa recens ἡ διὰ ξεςτῶν λίθων ὀικοδομὴ, sectorumlapidum structura, ut diximus ex Syncello. Anatomicam quod attinet ab eodem inventam, et sine dubio in Syringicis etiam stelis memoriae traditam, Mercurius II. seu Siphoas Rex illam non minus, ac Mercurii I. seu Athotis inventa, ex monumentis istis in libros suos transtulit: cum ex XLII. eius libris, VI. ultimos ad artem Medicam pertinuisse et primum quidem eorum Anatomicum fuisse, περὶ τῆς τȏυ σώματος κατασκευῆς, ex Clementis d. i. supra indigitavimus, voce Siphoas. Aegyptii namque non seorsim Medicinam et Astrologiam, et ritus sacros composuerunt; sed omnia simul coniunxerunt, Scholiastes in Ptolemaei Tetrabibl. l. 1. Illum vero in regno excepit Tyris, quem vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.